monumenta.ch > Paulus Diaconus > bnf6158.69 > bkeCod.16.208r > bavPal.lat.311.316 > ad Corinthios I, 12 > bnfGrec107.999 > sectio 15 > bsbClm14056.133 > bkeCod.16.57v > sectio 12 > sectio 47 > sectio 93 > sectio > csg211.18 > sectio 113 > bnf15046.207 > 183 > salCod.Sal.X,16.333 > bnf15046.176 > bkeCod.16.159r > 38 > bnf6797.490 > tblHarleyMS1775.19v > bumMs.H125.134 > bnf8672.102 > sectio 69 > bavPal.lat.311.328 > hlw17.227 > csg68.404 > salCod.Sal.X,16.315 > sectio > bnf8672.100 > bkeCod.16.35v > sectio 13 > sectio 2 > sectio 54 > sectio 38 > sectio 36 > sectio 62

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 62
Quod autem haec umbrosa columna in hoc ipso aedificio in illo loco stat ubi desuper in coelestibus mysteriis coram Deo illum magnum et quadratum lucidissimumque candoris splendorem prius vidisti, qui secretum superni Creatoris designans in maximo mysterio tibi manifestatus est: hoc est quod incarnatus Dei Filius, omnia opera sua quae corporaliter in mundo multas iniurias passus operatus est, ea secundum secretam voluntatem Patris adimplevit. Quid etiam ille splendor designat, magnus videlicet in significatione mysteriorum Dei, quatuorque angulorum; quoniam ad cognitionem Christi multi ex iis qui per quatuor partes mundi nascuntur perventuri sunt, atque eximii candoris; quia lucidissimam divinitatem nulla tenebrositas offuscare potest, ubi idem secretum supernae et gloriosae maiestatis in magna profunditate et mysterio scientiae Creatoris omnium qui cuncta creavit typice ibi aperitur; ita ut ipsi Creatori nullus ad hoc in auxilio succurreret, nec ullus ipsi resistendo in hoc repugnaret, ea tantum in voluntate bonitatis suae per verbum suum creans.